MECHLENBURGUM

MECHLENBURGUM
MECHLENBURGUM
Lat. Megapolis, in clyta olim Obotritorum Urbs, illustrissimae Ducum Mecklinburg ensium familiae nomen dedit. Et quidem, cum latissime olim Vandalorum pateret nomen, in plures civitates diffusum, ex iis Obotriti terras habitavêre, quas a Megapoli, Germ. Mechlenburg vel Meklinburg, mutuatô vocabulô, Megapolitanas seu Mecklenburgic as secuta aetas nominavit. His, vetustissimis a saeculis, usque ad nostra tempora, Principes mansêre ex gente ipsorum, nobile Godescalci et Buthuis genus; sui aliquando iuris, regiâque dignitate insignes. Externos pati primum Carolus M. post Henricus Auceps, Ottonesque, et qui auspiciis Ottonum regebant, Billingianae familiae Duces, coegere. Saepius rebellantes a Caesaribus Ducibusque in ordinem redacti, post Bernardi Saxonis mortem, acrius erupêre. Causa motus, super insitam genti ferociam, quod pati ulterius tributa aspernarentur, quae suâpte naturâ gravia acrius, quam ut tolerarent barbari, Saxones cogebant. Inde questus et lamenta, et postquam non subveniebatur, remedium ex armis; nihil patientiâ profici cernentibus, nisi ut graviora ex facili tolerantibus imperarentur. Spes ex Germaniae malis, quam primum Henrici IV. infantia, inde continua inter hunc Proceresque Imperii bella miserum in modum afficiebant: Conversis sic ad civile bellum animis externa sine cura habituros arbitrabantur. Primum facinus resumptae libertatis fuit Godescalci Principis caedes. exuta mox religio, Crucone seu Critone Duce sibi delectô, cui cum Godescalei filiis acerrimum certamen fuit, ipsô tandem Critone victore. Verum cum ipsâ temporis diuturnitate novum huius imperium convaluisse videretur, Henricus minor Godescalci fil. exul, quia armis minus valebat, Danusque et Saxones implorati tardius subevenirent, consiliis et astu res Obotritas moliri coepit. Itaque amici paterni. qui inter populares supererant, literis atque internuntiis, quid factô opus esset, moniti, ad omne obsequium prompti, plura ausuri, si ipse adventâsset. Sic compositis, quae tempus suadebat, comparatâ ex Danis Sclavisque militum manu, Aldenburgum (quod Oldenburgum alias dicitur) expugnat. Inde populationibus pervastara, quâ mari adiacebat, Vandalia; et actae passim praedae, animum, opes, famam addiderant, metusque omnis ab Henrico in Critonem vertit. Qui cum partem regionis Henrico permisisset, interimque ei omni ratione insidias strueret, a Sclavina coniuge, Henrici amore correptâ, proditus, vitam, regnum; coniugem brevi perdidit, quae omnia in Henrici potestatem concessêre. Hic proin inolitâ fere Maioribus erga Saxoniae Principes reverentiâ, ad Magnum Saxoniae Ducem, per adfinitatem connexam, profectus, fidem sacramento promisit, et hostibus victis clarus brevi evasit, tantâ Imperii magnitudine, ut supra Obotritos, Wagiros, Polabos Kycinos, Circipanos atque Lutitios (quo modo tum Oldenburgensis, Guzkoviensis, Wolgastiensis, atque Lusaticae terrae incolae appellabantur) etiam Pomeraniam, omnemque, qui inter
Albim et Mare Balhticum Poloniam usque porrigitur, tractum, ditione teneret. Non eadem filiis Zuentepolco, atque Canuto sollertia prosperitasque; qui tutore primum Canutô Daniae Rege usi, postea, ubi ipsi prae esse coeperunt, mutuis dissidiis periêre, Suniicone quoque Zuentepolci filiô, ultimô Henrici prosapiae, exstinctô. Sic Danus successit, sed hôc demum deletô, perfidiâ Magnifilii, Pribislaus atque Nicolottus, Buthuis filii, avitum patrimonium recuperavêre, ita partiti, ut Pribislaus Wagiros atque Polabos (Oldenburgenses nempe et Receburgenses) Nicolottus Oboritos sive Meckelburgios, acciperet. Quibus cum diuturna cum Henrico Leone Saxoniae Duce cssent bella, exstinctô utrôque per varios casus, Nicolotti filiis, ademptâ Obotritorum regione, Circipanorum et Kycinorum ditio (Gryphiswaldia, Wolgastum atque Gutskovia cum agro) reddita est: donec alter horum Pribislaus, non aliud ruentis domus remedium, quam in Saxonum clementia esse, animadversô, ad obsequii constantiam compositus, receptâ Obotritorum terrâ (Polabis Wagirisque exceptis) sincerâ fide Leonem coluit, positâ regii honorîs memoriâ, Ducis dignatione contentus. A quo tempore, exolescente Obotritorum voce, Meckelburgicum nomen in valuisse videtur. Imminutam a Saxonibus libertatem, non multo post etiam Dani Rege Canutô Magni filiô, attentavêre; qui inter fratrueles Burevinum, Pribislai, et Nicolottum Wartislai, filios, arbiter lectus, ita sententiam dixit, ut, quam utrique parti portionem adiudicaret, Danorum Regum beneficiô possiderent: quô tamen nexu non multo post iterum sunt exempti. Ex eorum posteris, Ioannes atque Albertus, a Carolo IV. Imperatore Principum Imperii ordini adscripti, A. C. 1348. continuam Principatuum illorum possessionem ad posteros transmisêre. Quâ, Patrum aetate, Adolphus Fridericus Suerinensis, et Ioannes Albertrus Gustroviensis fratres, tracti Danorum Regis casu, cum excidissent, Fridlandium successoem a Ferdinando II. acceperunt: donec armorum Suecicorum operâ in integrum restituti sunt A. C. 1636. etc. Titulus eorum, Duces Meckelburgi (quales primum audiêre modo dicti Ioannes Stargardiae et Albertus Meckelnburgi Domini) Principes Vandaliae, Suerini et Racenburgi: Comites Suerini, Domini Rostochii Stargardiaeque, de quibus omnibus vide suô locô, et hanc in rem plura apud Tobiam Pfannerum de praecipuis Germaniae Principp. gentib. c. 6. Nec non in Megalopolis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • OBOTRITAE vel OBOTRII — OBOTRITAE, vel OBOTRII Germaniae populi inter Holsatios ad Occidentem et Pomeranos ad Ortum: Mekelburgen, Crantzio. Aliis Scriptoribus celebrantur Abotriti, de quibus Tacit. Germ. c. 43. atras ad proelia noctes legunt. Argumentum prae. bet ipsa… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”